Heiligsprechung

Dekret zur Heiligsprechung
Hildegards von Bingen

„Litterae Decretales“ – Päpstliches Dekret über den Vollzug der Kanonisation Hildegards von Bingen

BENEDIKT XVI. BISCHOF,

Diener der Diener Gottes, zum unvergänglichen Gedächtnis folgender Sache:

„Rufen wir immer den Heiligen Geist an, er möge in der Kirche weise und mutige Frauen  erwecken wie die heilige Hildegard von Bingen, die, indem sie die von Gott erhaltenen Gaben wertschätzen, ihren wertvollen und je eigenen Beitrag zum geistlichen Wachstum unserer Gemeinschaften und der Kirche in unserer Zeit leisten.“

Diese Worte, mit denen wir unsere Katechese am 08. September 2010 beendeten, stellen ein wunderbares Band her zwischen dem Einsatz jener Frau, die im Mittelalter lebte, und dem Weg, zu dessen Vollendung das Volk Gottes in seiner Geschichte unablässig berufen wird. Denn das Leben, die Spiritualität und der Kult Hildegards von Bingen bezeugen voll und ganz und angemessen das absolute und unvergängliche Gut, das die Gemeinschaft mit Gott bedeutet. Diese Gemeinschaft mit Gott bewirkt, dass alle Geschöpfe als Gottes Werke miteinander im Zusammenklang stehen und einander entsprechen. Hildegard stand unablässig vor Gottes Angesicht, um seinen Willen ohne Zögern zu empfangen und aufzunehmen.

mehr»

Originaltext des Heiligsprechungsdekretes vom 10. Mai 2012 in lateinischer Sprache

Litterae decretales de peracta Canonizatione aequipollente Hildegardis Bingensis.
BENEDICTUS EPISCOPUS
Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

“Spiritum Sanctum usque invocemus, ut in Ecclesia sanctae animosaeque mulieres exstent, sicut sancta Hildegardis Bingensis, quae per dona a Deo recepta spiritali incremento nostrarum communitatum et Ecclesiae nostrae aetatis efficacem peculiaremque dent operam”.
Haec verba quibus Nostrae catechesi, die VIII mensis Septembris anno MMX, finis impositus est, mirum vinculum constituunt inter illius mulieris vices, quae media aetate vixit, et iter ad quod perficiendum Dei Populus continenter sua in historia vocatur. Etenim vita, spiritalitas et cultus Hildegardis Bingensis omnino congruenterque absolutum perenneque bonum testantur altae cum Deo communionis, quae efficit ut omnes creaturae, veluti Creatoris opera, inter se conveniantur. Coram Domino ipsa continenter fuit, ut confestim eius volutatem reciperet.
Hildegardis anno MXCVIII in oppido Bermersheim prope Alzeinam a nobilibus ditissimisque parentibus orta est. Octo annos nata in abbatiam Benedictinam Montis Sancti Disibodi est recepta, ubi anno MCXV vota religiosa nuncupavit. Mortua Iutta de Sponheim anno fere MCXXXVI, Hildegardis in eius locum ut magistra suffecta est. Eius spiritalitatis fundamentum Benedictina fuit regula, quae ad sanctitatis viam spiritalem aequabilitatem atque asceticam moderationem posuit. Propter monacharum auctum numerum, praesertim ipsius ob praestantiam effectum, anno ferme MCL monasterium condidit in colle Rupertsberg, prope Bingium, in quod cum viginti sororibus se contulit atque anno MCLXV alterum in oppido Ibingensi, in adversa Rheni ripa, consituit. Utriusque monasterii fuit abbatissa.
Intra claustri moenia spiritus corporisque bonum curavit sororum, peculiarem in modum vitam comunem, cultum et sacram liturgiam colens. Extra studiose dedit operam ut christiana fides atque opera roborarentur, catharorum haeresis inclinationes arcendo, Ecclesiae reformationem per scripta et praedicationem promovendo, disciplinam et cleri vitam in melius vertendam iuvando. Decessorum Nostrorum Hadriani IV et postea Alexandri III rogatu, Hildegrdis frugiferum apostolatum egit – quod illis temporibus raro usu venire solebat – quaedam itinera ab anno MCLIX suscipiens, ut vel in publicis plateis et in nonnullis cathedralibus templis concionaretur, ut accidit inter alia Coloniae, Treviris, Leodi, Mogontiaci, Metae, Bambergae, Herbipoli. Alta eius mystica experientia necnon scripta, quoad cultum et spiritalitatem, cum fidelibus, tum eminentibus hominibus eiusdem aetatis multum profuerunt, efficaci erga theologiam, naturae rerum scientias ac musicam inducta renovatione.
In Hildegarde Bingensi inter doctrinam et cotidianam vitam maxima reperitur congruentia. Quas summopere exercuit virtutes firmiter cum radicibus Bibliorum, liturgiae et patrum eae copulantur, quas sub Regulae Benedicti lumine prudenter perfecit. Suum acre ingenium suasque dotes rerum caelestium intellegendarum cum continuata oboedientia, simplicitate, caritate et hospitalitate coniunxit. Suis compluribus scriptis operam dedit ut tantum divina revelatio demonstraretur atque Deus suo in limpido amore cognosceretur. Hildegardis doctrina tum altitudine rectitudineque eius interpretationum praestat tum novitate eius visionum, quae historiae illius temporis fines excedunt: eius textus qui vera “intellectus caritate” imbuuntur, peculiarem viriditatem et vigorem in mysterio Sanctissimae Trinitatis, Incarnationis, Ecclesiae, humanitatis, rerum naturae, ut Dei creaturae aestimandae servandaeque, contemplando secum ferunt.
Morbo aestate anno MCLXXIX correpta, Hildegardis, sororibus circumdata, sanctitatis fama perfusa in monasterio Montis Ruperti apud Bingium die XVII mensis Septembris anno MCLXXIX obiit.
Hanc propter famam, quae post mortem increbruit, complura ob miracula etiam eius intercessioni adscripta, Montis Ruperti monachae a Decessore Nostro Gregorio IX petiverunt ut sua mater et magistra in terris glorificaretur. Die XXVII Ianuarii anno MCCXXVIII per Litteras Apostolicas Pontifex quibusdam Moguntinis prelatis munus commisit congruas agendi inquisitiones. Ii circiter quinque annis demandatum officium compleverunt; itaque die XVI mensis Decembris anno MCCXXXIII processus acta Romam sunt delata, una cum Hildegardis vitae narratione, eius scriptis ac de iis iudicio, quod theologica facultas Parisiensis fecit, quodque summatim Guillelmus Autissiodorensis perstrinxit: “Hildegardis scripta non continent verba humana, sed divina”. Attamen propter quendam processus defectum, acta ad iudices sunt relata una cum pontificiis litteris in quibus lacunae explendae significabantur. Praeter haec impedimenta, patebant tamen communis sanctitatis Hildegardis agnitio et dilatatio. Eius nomen locorum martyrologiis est inditum atque statim quidam cultus agi est coeptus, quem dioecesane potestates Moguntinae concesserunt. Deinceps Decessor Noster Ioannes XXII nonnullas indulgentias monasterio Montis Ruperti tribuit, palam referens « festum sanctae Hildegardis » : illud primum fuit doumentum pontificium, die XXVI mensis Augusti anno MCCCXXVI confirmatum, quod eam designabat « sanctam ». Dehinc ipsius sanctitas in martyrologiis officialibus semper est denotata. Per rescriptum die XXI mensis Februarii anno MCMXL Venerabilis Dei Servus Pius XII facultatem fecit ut cultus « sanctae Hildegardis virginis », qui primum solummodo ad nonnullas Germaniae Ecclesias attinebat, post proferretur ad totam Nationem. Etiam Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II, anno MCMLXXIX, octava interveniente centenaria memoria ab Hildegardis obitu, palam eam appellavit « sanctam ». Nos tandem Ipsi in audientiis generalibus, anno MMX, itidem diximus.
Die VI mensis Martii anno MCMLXXIX Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Höffner, Archiepiscopus Metropolita Coloiniensis et Conferentiae Episcoporum Reipublicae Foederatae Germaniae Praeses, una cum omnibus eiusdem Conferentiae sodalibus, inter quos etiam Nos, tunc S.R.E. Cardinalis, Archiepiscopus Metropolita Monacensis et Frisingensis, annumerabamur, ad beatum Ioannem Paulum II Supplicationem detulit ut Hildegardis Bingensis Ecclesiae Universalis Ecclesiae doctor declararetur. In illa Supplicatione idem Venerabilis Frater Noster Hildegardis orthodoxiam doctrinae extollebat saeculo XII a Decessore Nostro Eugenio III agnitam, necnon eius sanctitatem apud populum usque manentem, praestantiam illius scriptorum de theologia, de rerum naturae scientiis naturalibus deque musica. Supplicationi, quam supra diximus, aliae sunt additae, in primis monacharum monasterii Ibingensis, quod eiusdem nomine appellatur. Praeter id quod ad sanctitatem pertinet, postulatio etiam addita est, ut “Doctor Universalis Ecclesiae” declararetur.
Itaque, assentientibus Nobis, Congregatio de Causis Sanctorum diligenter Positionem super Canonizatione et titulo Doctoris Ecclesiae Universalis Hildegardi Bingensi concedendo paravit. Cum de praeclara theologiae magistra ageretur, facultatem fecimus ut numerus LXXIII constitutionis Apostolicae Pastor Bonus praeteriretur. Idem factum est etiam de postulato miraculo ad Canonizationem, cum fama signorum plane esset confirmata, quae Hildegardem usque circumdedit. Haec res felici suffragio a Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Sessione plenaria die XX Martii anno MMXII coadunatis, vestigata est, adstante Venerabili Fratre Nostro Angelo S.R.E. Cardinale Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefecto. In audiendia die X mensis Maii anno MMXII idem Venerabilis Frater Noster minutatim Nos de statu quaestionis fecit certiores itemque de suffragiis Patrum, omnibus consentientibus, praedictae Sessionis Plenariae Congregationis de Causis Sanctorum. Itaque omnibus mature perpensis et certa scientia ratam habuimus sententiam eiusdem Congregationis atque statuimus ut cultus dignissimae huic Christi discipulae nunc et in posterum cum tota Ecclesia communicaretur.
Itaque ad Dei gloriam, ad exaltationem fidei et vitae christianae incrementum, apostolica Nostra ex auctoritate decernimus ut Hildegardis Bingensis, monacha professa Ordinis sancti Benedicti sancta sit et Sanctorum Catalogo adscribatur ac pia devotione recoli et inter Sanctos Ecclesiae Universalis invocari debeat.
Pro certo scimus Nostram deliberationem Canonizationis aequipollentis huius mulieris, sanctitatis vita scientiaque theologica insignis, spiritales fructus in Ecclesia allaturam. Hildegardis enim Dei proposito totam se addixit, quod fidelitate perseverantiaque penitus tenuit, cotidie affirmans Deum eiusque regnum praecipuum obtineri locum. Ex eo quod cum Christo illa devinciebatur, liquidus fuit fons ipsius culturalis fecunditatis, quae aetatem qua vixit collustravit atque requirendae veritatis dialogique cum mundo perenne constituit exemplar. Mulieres potissimum clarum vitae propositum prorsus completum in ea reperire possunt: ad Virginis Mariae imitationem, Hildegardis praestantissima feminarum bona participavit, comitatem, lenitatem, fortitudinem et aequabilitatem, animi serenitatem ac maternam sollicitudinem testans atque peculiariter dans operam vitae ecclesialis corporis Christi. Suam vicem ac spiritalia ipsius lineamenta contemplantes liquidius altiusque acrem Decessoris Nostri beati Ioannis Pauli II perspicientiam intellegimus, qui in Litteris Apostolicis Mulieris dignitatem diei XV mensis Augusti anno MCMLXXXVIII, de “feminino ingenio” eiusque multiplicibus formis est locutus.
Volumus tandem ut haec Nostra deliberatio firma sit, immutabilis et irrevocabilis, atque exoptamus item ut laetanter et gratanter tum ab Ecclesiae pastoribus, tum a fidelibus recipiatur, qui, lumen contemplantes quod ex virtutibus ac spiritali sapientia sanctae Hildegardis manat, et ipsi Dei laudes decantare possint atque in comunione cum sanctis Apostolis Petro et Paulo omnibusque caeli incolis alacriter in sanctitatis semita procedere possint.
Datum Romae apud S. Petrum, die decimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

Apostolisches Schreiben zur Erhebung der heiligen Hildegard von Bingen zur Kirchenlehrerin

Apostolisches Schreiben zur Erhebung der heiligen Hildegard von Bingen zur Kirchenlehrerin vom 07.10.2012 

LITTERAE APOSTOLICAE latein

und in Deutsch Litterae apostolicae deutsch

Äbtissin Clementia Killewald OSB am 7. Oktober 2012 in Rom

Die heilige Hildegard von Bingen gilt als eine der herausragenden Persönlichkeiten des 12. Jahrhunderts. In ihrem Leben fügen sich heiligmäßiger Lebenswandel, theologisch-schriftstellerische Tätigkeit und gesellschaftlich-kirchenpolitisches Wirken zu einer untrennbaren Einheit zusammen. Schon zu Lebzeiten und bald nach ihrem Tod am 17. September 1179 wurde ihr Lebenszeugnis als Ausdruck göttlicher Gnade und Vollendung betrachtet.

mehr»

Was ist ein Kirchenlehrer bzw. eine Kirchenlehrerin?

Kirchenlehrer (doctor Ecclesiae) ist ein Titel, den der Papst für herausragende Leistungen in der Theologie und in der Glaubensweitergabe vergibt. In der Regel wurden mit diesem Titel bestimmte ausgewählte Heilige der Kirche geehrt; in seltenen Ausnahmen, wie z.B. bei Albertus Magnus, erfolgte die Heiligsprechung zugleich mit der Erhebung zum Kirchenlehrer. Der Titel Kirchenlehrer entwickelte sich ab dem 13. Jahrhundert aus dem Titel Kirchenvater. Im Gegensatz zu diesem ist der Titel Kirchenlehrer nicht auf das christliche Altertum beschränkt. Die Kirchenlehrer bringen den Menschen ihrer Zeit und oftmals auch späterer Zeiten die Lehre des eigentlichen Kirchenlehrers Jesus Christus auf besondere Weise nahe und sind damit Zeugen der Glaubenslehre der Kirche.

mehr»

Zeittafel zur Lebensgeschichte und zur Geschichte des Heiligsprechungsverfahrens

1098
Hildegard wird in Bermersheim bei Alzey geboren; neueste Forschungen sprechen auch von Niederhosenbach als Geburtsort

ca. 1106
Hildegard wird Jutta von Sponheim zur Erziehung übergeben

ca. 1112
Jutta bezieht zusammen mit Hildegard die dem Mönchskloster angegliederte Klause auf dem Disibodenberg

mehr»

Altes und Neues aus dem Schatz der Kirche

Gastkommentar von Kardinal Lehmann in der Mainzer Kirchenzeitung „Glaube und Leben“ Überraschungen durch die Erhebung der hl. Hildegard von Bingen zur Kirchenlehrerin:

Die Erhebung der hl. Hildegard von Bingen zur Kirchenlehrerin am 7. Oktober 2012, zusammen mit dem spanischen Theologen Johannes (Juan) von Avila durch Papst Benedikt XVI. wird gerade in den nächsten Tagen hohe Wellen schlagen. Bei uns in den Bistümern, wo die hl. Hildegard lebte (Limburg, Mainz, Trier), werden die Feiern danach einen Nachhall davon bringen.

mehr»

Heiligsprechung: Die Sehnsucht hat sich erfüllt

Artikel PDF Download

Interview mit Mutter Clementia aus der Kirchenzeitung für die Bistümer Limburg, Mainz und Fulda

Katechesen Papst Benedikts XVI. zu Hildegard von Bingen

Eine große Frau, Mystikerin, Ratgeberin, wach für die Zeichen der Zeit

Generalaudienz Papst Benedikt XVI. auf dem Stadtplatz in Castel Gandolfo am Mittwoch, 1. September 2010

Liebe Brüder und Schwestern!

Im Jahre 1988, zum Anlass des Marienjahres, hat der verehrte Papst Johannes Paul II. einen Apostolischen Brief mit dem Titel „Mulieris dignitatem“ veröffentlicht, in dem er die bedeutende Rolle der Frau betonte, die sie in der Kirche hatte und hat. „Die Kirche der Heiligsten Dreifaltigkeit, „ so liest man, „möchte für das ‚Geheimnis der Frau‘ und für jede Frau Dank sagen – für das, was das ewige Maß ihrer weiblichen Würde ausmacht, für ‚Gottes große Taten‘, die im Verlauf der Generationen von Menschen in ihr und durch sie geschehen sind.“ (Nr. 31).

Auch in den Jahrhunderten der Geschichte, die uns als Mittelalter bekannt sind, heben sich verschiedenen Frauengestalten durch ihr heiliges Leben und den Reichtum ihrer Lehren hervor. Heute möchte ich mit der Vorstellung einer von ihnen beginnen: mit der heilige Hildegard von Bingen, die im 12. Jahrhundert in Deutschland lebte.

mehr»

Novene zur heiligen Hildegard

 

 

 

 

 

 

Hildegard-Lied

Ave, St. Hildegardis, du heilge hehre Frau!
Aus hohen Himmelshallen auf uns herniederschau!
Erfleh uns Gottes Gnad,
dass unbeirrt wir wallen des Heiles rechten Pfad.

Aus edlem Stamm entsprossen, bist du der Welt entflohn
und gingst den Weg, den schmalen, der führt zu Gottes Sohn.
Da du ein Kind noch zart, ließ er sein Licht schon strahlen,
dir heilge Hildegard.

mehr»